SALUS

SALUS
I.
SALUS
Dea credita. Fingebatur in solio sedens, cum patera, penes quam ara: cui anguis involutus, caput attollens, unde Salutaris porta Romae appellata, ab huius Deae aede, quae proxima fuit. Nic, Lloydius. Graecis Υ῾γεία Aegyptiorum Isis est, quam φαρμάκων πολλῶν πρὸς ὑγείαν εὕρετιν medicamentorum multorum inventricem, apud Diodor. l. 1. gloriati sunt Aegyptii, a toto orbe coli, διὰ τήν εν ταῖς θεραπείαις ἐπιφάνειαν, ob praesens in medicando Numen: illamque invenisse τὸ τῆς ἀθανασίας φάρμακον, quô filium Orum (h. e. Apollinem) non tantum in vitam reduxit, se detiam immortalitatis participem fecit. Idem ibid. Hinc Epidauri templum ab Antonino Senatore exstructum est Υ῾γεία καὶ Α᾿σκληπιῷ καὶ Α᾿πόλλωνι ἐπίκλησιν Αἰγυπτίοις, Saluti, Aesculapio et Apollini Aegyptiis, Pausan. l. 2. Et SALUS AUG. occurrit in aeneo Claudii nummo, in quo Isis cum sistro et situla, apud Pignorium Mensâ Isiacâ. Simulacris porro Aesculapii et Salutis draco subiungitur, quod in nummis obvium: verum hoc de Aesculapio Graeco accipiendum, qui Aegyptiô mille annis est recentior. Vide Ioh. Marshamum Can. Chron. Sec. I. ubi de Tolorthi. Haubisse Romae Fanum, prope Portam Salutarem, in monte Quirinali, testantur Festus l. 17. Sext. Ruffus in alta semita. P. Victor in 6. region. memoraturque Templum eius frequenter Barthol. Marliano Topogr. l. 5. c. 24. Diem dedicationis seu inaugurationis Natalem Salutis appellatum fuisse, docet Cicer. ad Attic. l. 4. Ep. 1. Liv. Dec. 4. l. 10. Decemviri libros inspicere, Consul Apollini, Aesculapio, Saluti, dona vovere et dare signa
inaurata, quae vovit, doditque. Idem Dec. 5. l. 1. Coeteris Diis perlitatum ferunt, Saluti Petilium perlitâsse negant. Sunt et nummi; apud Lazium Comm. Reip. Rom. l. 3. c. 12. in quibus scriptum, Salus Publica. Exstatque Inscr. vetus p. 100. SALUTI. PERPETUAE. S. Neque vero placet eorum opinio, qui Salutem ab Augusto Principe consecratam censent, cum Cicero vorum ei Fanum, ante Augusti Imperium, testerur de nat. Deor. l. 2. Imo aedem ei dedicavit, primus Qu. Iumus Bubulcus Liv. Dec. 1. l. 10. camque Fabius pinxit annô Urb. Cond. 450. quam picturam ad aetatem usque suam durâsse, refert Plin. l. 35. c. 4. Saltem itaque augustus abolitum iam et intermissum Salutis augutium renovavit, Cl. Sueronius in eo c. 31. Dicebatur autem Salus isla Publica, ut etiam vult Ioh. Saresberiensis Policrat. l. 3. c. 1. seu, ut alii volunt, Popularis. Vide Varronem L. L. l. 4. et Augustinum de Civ. Dei l. 3. c. 25. adde Dionem l. 54. sub fin. Dedicatio incidit in diem 3. Kal. Aprileis. Vide Fastos, et Ovid. Fastorum l. 3. insin. ubi sic habet,
Ianus adorandus, cumque hoc Concordia mitis,
Et Romana Salus araque Pacis erit.
Diu vero post haec rempora, Neronis nempe Principatu, aedes Saluti structa est, observante Ioh. Cuspinianô, in Fastos Aur. Cassiodori, ex Tacito Annal. l. 15. Sed quod Romanis erat Salus, id Graecis Θεοὶ Σθτῆρες, i. e. Dii Salvatores: quô epithetô Dioscuros insignes fuisse, legimus apud Aelian. Var. Hist. l. 1. c. 30. Nilum, apud Heliodorum Aethiopic. l. 9. Iovem inprimis, apud Pollucem Onomastic. l. 6. c. 16. Athenaeum l. 45. c. 20. alios; quem aede structâ venetatos esse Graecos, tradit Pausan. Corinth. ut et Epidaurios, Idem Laconic. cuique in omni convivio, post Iovem Olympium et Heroas, tertium poculum sacrum erat, Διὸς σωτῆρος dictum, ut Schol. Pindari ex Aeschylo et Sophocle ad Isthmior. od. 6. tradit. Neque vero Dii solum, penes quos tutela et salus hominum esse credebatur, sed et homines, qui in difficili et ancipiti angustia constitutis liberatum subvenissent, Σωτήρων appellatione venire consueverunt, uti disclmus ex Heliodoro Aethiop. l. 2. Interim non eadem in Diis memoratis appellationis huius ratio fuit. Castor enim et Pollux, quod e tempestatibus liberare crederentur: Nilus, quod Aegyptum fecundaret: Iuppiter, quod mixtis pluviâ poculis vino semiplenis, salutarem huius usum mortales docuisset; Salvatores seu Σωτῆρες dicti sunt. At Redemptor noster omnia haec, imo longe plura, unus praestat, solus proin ΣΩΤΗΡΟΣ (cuius vocis vim exprimere se satis non posse fassus est ipse facundiae Rom. Parens) elogiô dignus, Deus in fecula benedictus! Nec omittendum, Salutares hos Deos, quos Σωτήρων nomine indigitavit Antiquitas, Παραςτάτας, opitulantes, seu adsistentes, quoque vocatos reperiri, apud Aelian. quam vocem ad Iudicium transfert Pollux Onomastic. l. 1. c. 10. ut sit παραςτάτης, qui alicui in iudicio praesto est, favet, tuetur. Quô sensu Apollo de se, apud Ovidium l. 1. Met. v. 521. ait,
------ ------ Opiferque per orbem
Dicor.
Vide Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 1. c. 13. ac infra Soter. Et quia Salutis augurii, quod ὑγιείας οἰώνισμα Dioni, cuius multa apud veteres Scriptores mentio, supra meminimus, quid illud fuerit, ex Dione l. 17. paucis indicabo, Ita autem is: Annô, inquit, tunc spatiô Romani bellis vacârunt, ita ut longô tempore intermissum augurium Salutis repeterent: Est aeutem quoddam divinationis genus, quô probatur, concedantne ipsi Dii, ut populo Salutem postulent, quast nefas esset, eam prius, quam concedatur, petere. Ad id dies destinatur singulis annis, ad quam dicm nullus exercitus ad bellum sit profectus, nullus hostis in aciem, aut pugnatum sit. Hanc ob causam in continentibus malis maximeque intestinis non celebratur: alioquin ctiam difficillimum est Romanis, ut eam diem exacte ab his omnibus puram servent. Praeterea, absurdissimum est, cum ipsi sesemutuo, seditionibus ultro, malisque infandis, affligant, ut sive vincantur, sive adeo vincant, in miseriis sint, ita salutem a Deo velle flagitare. Vide quoque Angelum Polltianum in Miscell. c. 13. et Casaubon. ad Trebellium in Galienis. c. 5. Addatur ex Macrob. Saturinal. l. 1. c. 16. tam sancte ac religiose Numen hoc Romanis cultum fuisse, ut etiam, quoties quis Salutem Deam nominâsset, feriae illis essent. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 18.
II.
SALUS
avicula, quae alias Aegithus, ut videre est apud Bochart. Hieroz. Part. posterior. l. 1. c. 13. ubi ex ponit verba illa Sitacidis c. 11. v. 31. πέρδιξ θηρευτὴς εν καοτάλλῳ, perdix venator in cavea. Sed et Salus, Graecê σαλὸς, stultus est: quô nomine propter Christum nonnulli inter Sanctos Graecorum appellari amavêre, quod, μωρίαν simulando, pietatem insignem hoc stultitiae velô, pro Christo, occultaverint. Davidis forte exemplô, qui in Aula Regis Philistaeorum, desipere videri voluit, et occasione verborum Pauli. Inter hos Graeci memoriam colunt in Menaeis S. Simeonis 21. Iulii et S. Theodori 25. Februarii. Adde Evagrium l. 4. c. 33. 34. et Palladium in Histor. Lausiac. c. 42. ubi legimus, Υ῾μεῖς ἐςτὲ σαλαὶ, quae verba exponit vetus Interpres: Vos estis fatuae, apud Car. du Fresne in Glossario. Porro sic dictus est nummus aureus in Francia ab Henrico VI. Angliae Rege cusus, quod in eo efficta esler, Annuntiationis Deiparae sub Salutationis Angelicae, ut ait idem, figura, pone utrumque scutum Franciae et Angliae, cum volumine continente AVE, inter utriusque capita, et hac Inscript. HENRICUS. DEI. GRATIA. FRANCORUM. ET. ANGLLAE. REX. In aversa parte, crux plana inter lilium et leopardum; ponderis 3. denar. 1. gran. pretii 25. sol. Turon. cum 4. parte rremedii, pond. 63. den. ad marcam. 6. Febr. 1422. Dicti sunt hi nummi Gall. Saluts aux armes de France et d'Angleterte, h. e. Salutes cum armis Franciae et Angliae. Typum exhibet Car. du Fresne in voce Moneta. Occasionem iis praebuerx moneta autea, eôdem annô, ut et priore, cusa a Carolo VI.
Frantorum Rege, qui nummi itidem Salutes cum armis Franciae, Gall. Saluts aux armes de France, dicti sunt: in quorum altera parte scutum cum tribus liliis effictum, inter Angelum et Deiparam; in volumine scriptum, AVE, supra radii caelestes emicant; in altera visitur crux plana inter duo lilia, cui subest litera K. cusi ad 24. Karats, 8. parte minus, pond. 3. den. 1. gr. et pretii 25. sol. Turon. ponderis 63. den. ad marcam Paris. Hinc semisses eorum, sub eodem cusi, Demi-faluts; Vide eundem d. l. et Monstreletrum Volum. 1. c. 251. Apud Svenonem tandem in Histor. Dan. c. 5. Missi sunt itaque Legati, avi --- Reginam convenirent, pariterque salutes perferrent Imperatoris et simul eius donaria regiaque muncra offerrent. Et in Inscr. sepulchri Benedicti Episcopi Albingaun. editâ A. C. 1409. apud Ughellum,
------ Et egenis quxtscumque Salures
Concedebat enim munitus amore supernô etc.
Vox Salus seu Salutes, notat Xenium, una cum salute offerri solirum: Atque hinc praestationem, quae ultra debitum censum aut debitam pensitationem, statutis temporibus, eôdem ritu Dominis exhiberi solebat, apud Petr. Diaconum Casin. l. 4. c. 53. Ut haberet inde omncm reditum --- praeter consuctas salutes. Vide eundem Glossarii Auctorem, in voce Salus. Templum eôdem nomine Veneriis maguificum habes apud Cl. Sponium Itinerar. part. 1. p. 76. etc. Plura de hac voce vide apud Cl. Suicerum Thesauro Ecel. voce Σωτήρια, num. 1. item voce Ε῎ργον, num. II. 3. et voce Πίςτις, sub lit. B. a. ubi de usu eius sacro, nec non infra, non unô locô, inprimis voce Soter et ubi de nummis Soterieiis. Addam quaedam de voce Salutaris, inde derivata. Et quidem, praeter iam dicta, occutrit, Salutaris, inter Iovis epitheta, apud Pollionem in Galienis c. 5. Sed et regio, ut visum, eôdem nomine venit. Meminit eiusdem Notit. vetus provinciarum Romanarum, hôc modô: In Asia provinciae XII. Asia ipsa, in qua est Ilium, Lycia, Galaria, Lydia, Caria, Hellespontus, Paompylia, Pisidia, Phrygia prima, Phrygia Saluraris, Lycaania, Cyclades. Ubi cum utramque Phrygiam secludat ab Asia, miratur Salmas. cur in Asia ponat Ilium, quae Phrygiae minoris fuit. Addit, videri posteriores ex Phrygia Magna duas provincias fecisse, primant et secundam, illamque Pacatianam, hanc Salutarem, at quae Phrygiaminorr olim appellata est, Troadem, fuisse dictas. Certe Constantinus τῆς μικρᾶς Φρυγίας οἰκήτορας Thracensium Themati vindicat; et tamen utramque Phrygiam, Salutarem et Pacatianam, quam ipse vocat Καπατιανὴν, sub Anatollae provincia collocat. Sic utraque illa Phrygia, Salutatis et Pacatiana, una fuit olim Phrygia Magna. His enim verbis idem Constantinus Α᾿νατολικὸν θέμα determinat: Α᾿ρχὴ γὰρ αὐτοῦ ἀπὸ τῆς Κωμοπόλεως τῆς ὀνομαζομένης Μηροῦ πεποίηται καὶ λέγεται Φρυγίας Σαλουταρίας ἕως τȏυ Ι᾿κονίου. Initium namque eius a Compoli, quae Merus dicta est, et Phrygia Salutaris appellatur; Iconium usque. Iconium autem Lycaoniae oppid. erat, quô Phrygia Magna firiebatur. Habuit haec provinc. Praesides, sicut Pisidia, Lycaonia, Phrygia, Pacatiana, Lydia et Caria, qui dispositioni Viicarii Asianae Dioecesis suberant. Vide Salmas. ad Solin. p. 806. Sed et Salutaris Porta Romae, ubi salutabatur, qui in provinciam pro Praetore aut pro Consule exibat, memoratur Festo Pompeio etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Salus — ist der Name eines römischen Gottes: Salus (Mythologie) des Arztes und Schriftstellers Hugo Salus der Holocaustüberlebenden Grete Salus des Naturheilmittelherstellers Salus (Unternehmen) Dies …   Deutsch Wikipedia

  • Salus — Saltar a navegación, búsqueda Salus era la diosa romana de la salud, hija de Esculapio. Salus, palabra latina que significa literalmente «salud», es un calco para la mitología romana de la diosa griega Higía. Obtenido de Salus Categoría: Dioses… …   Wikipedia Español

  • Salus — Sȃlus ž DEFINICIJA mit. rimska božica zdravlja i blagostanja; personifikacija građanskih vrlina i opće dobrobiti rimskih građana ETIMOLOGIJA lat. Salus: zdravlje, blagostanje …   Hrvatski jezični portal

  • Salus — (lat.), 1) Heil, Wohlfahrt, Gedeihen; S. publĭca, die öffentliche (Staats ) Wohlfahrt; 2) die Personification des Heils, s.u. Hygieia 1) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Salus — (lat.), Heil, Rettung, bei den Römern Personifikation der Wohlfahrt, insbes. die Göttin der Staatswohlfahrt (S. publica oder S. populi Romani), die einen Tempel in Rom auf dem Quirinal hatte; in der Kaiserzeit wurde sie auch als Schutzgöttin des… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Salus — (lat.), Heil, Wohlfahrt, Gesundheit; die Gesundheitsgöttin der Römer (die Hygieia der Griechen). S. publĭca, öffentliche Wohlfahrt; S. publica suprēma lex (esto), die Staatswohlfahrt sei das höchste Gesetz …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Salus — Salus, lat., Wohl, Wohlsein; saluti! zum Wohlsein! …   Herders Conversations-Lexikon

  • salus — index health, maintenance (upkeep), security (safety) Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Salus — /say leuhs/, n. the ancient Roman goddess of health and prosperity: identified with the Greek goddess Hygeia. [ < L salus health] * * * ▪ Roman goddess       in Roman religion, the goddess of safety and welfare, later identified with the Greek… …   Universalium

  • Salus — Sạlus   [lateinisch »Gesundheit«, »Heil«, »Rettung«], altrömische Personifikation des allgemeinen Staatswohles (Salus publica), später mit der griechischen Göttin Hygieia identifiziert und als Schützerin der Gesundheit verehrt.   * * * Sa|lus,… …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”